- PARANGARIAE
- PARANGARIAEsumptus aut labores, agendi ferendive alicuius causâ, a Principe impositi, cum non per viam, sed aliaversum iter suscipitur, l. 2. C. de Episc. et Cler. et alibi in Iure passim. Atque sic ab Angariis distinguuntur: Angaria enim est, qua cursus publicus est dispositus; Parangaria vero alio versum: utrum que onus a Provincialibus exigitur, in transvectione armorum, l. ultim. Cod. de fabric. l. 2. Cuiacius ad rubric. Cod. de Cursu publ. angar. et parang. l. 12. Onus Parangariarum exponit graphice Guil. Tyrius Belli Sacr. l. 5. c. 19. Hos etiam tantis, aiens, angariis affigebant et parangariis, ut melius videretur esse his, quos ab Urbe depulerant, quam quibus pro summo beneficio urbis indulserant habirationem. Nam et pecuniarias eis saepius multas infligebant, id quod habere videbantur violenter extorquentes et ad quaelibet sordida munera et onera civilia rapiebant invitos. Nam si erigendae essent machinae, aut immensi ponderis transferendae trabes, statim id eis muneris iniungebatur; Hi lapides et caementa et quamcumque materiam ad opus aedificiorum necessariam circumferre compellebant: Hi iaculatoriis et machinis molares, qui extra mitterentur, tenebantur ministrare et funibus, quiôus extra contorquebantur, inservire. Vide eundem l. 8. c. 8. et l. 9. c. 17. Ita Brissonius apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Vide quoqe supra in voce Angaria.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.